- CIRCUMCELLIONES
- CIRCUMCELLIONESalias Scotopiti, Donatistarum propago. Dicti sunt ab eo, quod domos, vicos, urbesque obeuntes, se vindices publicos iactabant, datâ libertate servis, impunitate debitoribus alienis, etc. Primi illorum auctores fuêre, Maxidas et Faser; et ab initio quidem baculos gestabant, quos baculos Israelis dixêre: dein omni armorum genere usi sunt, contra Orthodoxos: Donatus capita Sauctorum illos appellavit, eorum ministeriô contra Christianos usus. Pseudo-Martyrii acre desiderium illos ad αὐτοχειρίαν adegit. Unde modo e rupibus in praeceps ibant, modo se flammis immittebant, modo iugulum proprium petebant: eousque insaniae provecti, ut ab illorum Episcopis ad hanc saevitiam compescendam Magistratuum auctoritas fuerit implorata. Ide furor uxores illorum agitavit. Augustin. Haer. 69. Baron. A. C. 331. Philastrius, etc. Habitâsse in Cellulis agrestibus, et genus hominum agreste ac famosissimae audaciae fuisse, latrones etiam militibus maguô iure coercendos, ex Augustino contra Gaudent. observat Leudeckerus ad Georg. Hormi Histor. Eccl. Plura de iis apud Baronium ad A. C. 398. Spondanum ad eund. Alios: e quibus Spondanus illos, quod Augustinum dicerent, ut seductorem et lapsum, occidendum, quoties ad visitandas plebes iret, vias armatos obsedisse, addit. Circitores vocat eos Philastrius in Catal. Haer. Sed et Circumcelliones dicti sunt Papiae, qui παρασυνάγοντες in Cod. Canon Eccl. Afric. c. 93. Κυκλαριοψδδερημῆται, in Synodica Orientalium ad Theophilum Imperator. qui videl. sub habitu Monachorum usque quaque vagabantur, de quibus intelligendus can. 24 Synodi Trullanae, et multis agit Hieronym. Epist. 22. laudati Carolo du Fresne in Glossar. Vide quoque de illis Ioan. Forbesium in Instructionibus Historico-Theologicis, l. 14. c. 4. num. 4.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.